FOECIALES

FOECIALES
FOECIALES
a foedere faciendo dicti, alias Fidei Flamines, cum foedus fides antiquis appellatum sit, utex Ennio et Pighio Septim. l. I. discimus, Sacerdotes erant apud Romanos, qui bellum denuntiabant, pacemqueve proclamabant, a Numa Pompilio primitus instituti, Pomp. Laetus de Sacerd. Horum officium erat Romanis iniustum omne bellum dissuadere; quibus si illata esset aliunde iniuria, ad illam gentem Legati ibant, petitum, ut Romanis satisfieret. Quod si vero illi triginta dies obstinati mansissent, emissâ in hosticum sagittâ bellum denuntiabant clarâ voce, unde Clarigatio dicta. Alii illos ariete in hostilem terram dimisso idem significasse aiunt, unde Prov. Arietem dimisit. Denotabat autem hic aries, agrum, quem hostes nunc possiderent, brevi Romanorum gregibus armentisqueve in pascua cesurum. Tum Imperatore exercitus Rom. designato iurante, so officio fortiter fideliterqueve functurum, illi sacrificio Diis oblato, horum abeius capite iram avertere conabantur. Praecipuus illorum Pater-patratus dicebatur, i. e. perfectus Pater, ut qui non solum ipse iam Pater esset suae prolis, sed adhuc suum in vivis patrem haberet. Vide Dionys. Halicarn. l. 2 Serv. Aen. l. 2. Erasm. Adag. etc. ur et supra in voce Fetiales.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • FAECIALES — vide Liv. l. I.c.24. et 32. Plutarch. in Numa, Alios: nec noninfra Fetiales, Foeciales, Iusta …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FETIALES aliis FAECIALES vel FECIALES — FETIALES, aliis FAECIALES, vel FECIALES recentioribus Heraldi, Germ. Herolden, dicti sunt, quod fidei publicae inter populos praeerant. nam per hos fiebat, ut iustum conciperetur bellum, et inde desitum: Ex his mittebant, antequam conciperent,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”